Mythologia Britonica

La Fuite du roi Gradion

Mythologia Britonica est corpus fabularum Britanniae Minoris. Gentes Celticae Armoricae in plures deos atque animalia phantastica, cum cultu naturae credidisse videntur, quorum vestigia apud certos sanctos Britonicos manent. Haec fundamenta mythica a Romanis accepta, deinde post religionis Christianae adventum suppressa sunt, multis fabulis deperditis et fanis paganis dirutis aut conversis. Fabula Bruti Troiani provecta est, ut origines Troianae Armoricis ascriberentur, deinde saeculo XI nova fabula Conani Meriadoci addita est, quae converisonem regionis in religionem Christianam explicat.

Post longum tempus pauci opinionum Britonicarum studii, saeculo XIX multi docti homines proprietatem Celticam Britanniae Minoris defenderunt, probabiliter respondentes detrimento autonomiae provincialis post rerum novarum accepto. Fabulae notae in nominibus locorum fixae sunt. Brocéliande fabularum Arthurianarum posita est in silva Panis Pontis, cum sepulcro Merlini et Val sans retour (Valle sine reditu).


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search